Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 9

2e.7 Apertior et taetrior alterius Ochi cognomine Artaxerxis crudelitas, qui Atossam sororem atque eandem socrum uiuam capite defodit et patruum cum centum amplius filiis ac nepotibus uacua area destitutum iaculis confixit nulla iniuria lacessitus, sed quod in his maximam apud Persas probitatis et fortitudinis laudem consistere uidebat.
2e.8 Consimili genere aemulationis instincta ciuitas Atheniensium indigno gloriae suae decreto Aeginensium iuuentuti pollices abscidit, ut classe potens populus in certamen maritimarum uirium secum descendere nequiret. non agnosco Athenas timori remedium a crudelitate mutuantis.
2e.9 Saeuus etiam ille aenei tauri inuentor, quo inclusi subditis ignibus longo et abdito cruciatu mugitus resonantem spiritum edere cogebantur, ne eiulatus eorum humano sono uocis expressi Phalaridis tyranni misericordiam implorare possent. quam quia calamitosis deesse uoluit, taeterrimum artis suae opus primus inclusus merito auspicatus est.
2e.10 Ac ne Etrusci quidem parum feroces in poena excogitanda, qui uiuorum corpora cadaueribus aduersa aduersis alligata atque constricta, ita ut singulae membrorum partes singulis essent adconmodatae, tabescere simul patiebantur, amari uitae pariter ac mortis tortores.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi