Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 8

15.1 Superiori Africano consulatus citerior legitimo tempore datus est, quod fieri oportere exercitus senatum litteris admonuit. ita nescias utrum illi plus decoris patrum conscriptorum auctoritas an militum consilium adiecerit: toga enim Scipionem ducem aduersus Poenos creauit, arma poposcerunt. cui quae in uita praecipua adsignata sint et longum est referre, quia multa, et non necessarium, quia maiore ex parte iam relata sunt. itaque quod hodieque eximium capit adiciam. imaginem in cella Iouis optimi maximi positam habet, quae, quotienscumque funus aliquod Corneliae gentis celebrandum est, inde petitur, unique illi instar atrii Capitolium est:
15.2 tam hercule quam curia † superioris Catonis effigies illius ad cuius generis officia expromitur. gratum ordinem, qui utilissimum rei publicae senatorem tantum non semper secum habitare uoluit, omnibus numeris uirtutis diuitem magisque suo merito quam fortunae beneficio magnum, cuius prius consilio quam Scipionis imperio deleta Karthago est.
15.3 Rarum specimen honoris in Scipione quoque Nasica oboritur: eius namque manibus et penatibus nondum quaestori senatus Pythii Apollinis monitu Pessinunte accersitam deam excipi uoluit, quia eodem oraculo praeceptum erat ut haec ministeria Matri deum a sanctissimo uiro praestarentur. explica totos fastos, constitue omnes currus triumphales, nihil tamen morum principatu speciosius reperies.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi