Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 8

1a.5 Eodem auxilii genere Tucciae uirginis Vestalis incesti criminis reae castitas infamiae nube obscurata emersit. quae conscientia certa sinceritatis suae spem salutis ancipiti argumento ausa petere est: arrepto enim cribro 'Vesta' inquit, 'si sacris tuis castas semper admoui manus, effice ut hoc hauriam e Tiberi aquam et in aedem tuam perferam'. audaciter et temere iactis uotis sacerdotis rerum ipsa natura cessit.
1a.6 Item L. Piso a L. Claudio Pulchro accusatus, quod graues et intolerabiles iniurias sociis intulisset, haud dubiae ruinae metum fortuito auxilio uitauit: namque per id ipsum tempus, quo tristes de eo sententiae ferebantur, repentina uis nimbi incidit, cumque prostratus humi pedes iudicum oscularetur, os suum caeno repleuit. quod conspectum totam quaestionem a seueritate ad clementiam et mansuetudinem transtulit, quia satis iam graues eum poenas sociis dedisse arbitrati sunt huc deductum necessitatis, ut abicere se tam suppliciter et attollere tam deformiter cogeretur.
1a.7 Subnectam duos accusatorum suorum culpa absolutos. Q. Flauius a C. Valerio aedile apud populum reus actus, cum xiiii tribuum suffragiis damnatus esset, proclamauit se innocentem opprimi. cui Valerius aeque clara uoce respondit nihil sua interesse nocensne an innoxius periret, dummodo periret. qua uiolentia dicti reliquas tribus aduersario donauit. abiecerat inimicum, eundem, dum pro certo pessum datum credit, erexit uictoriamque in ipsa uictoria perdidit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi