Kitap 7
2e.1
Idem ab adulescentulo quodam consultus utrum uxorem duceret an se omni matrimonio abstineret, respondit, utrum eorum fecisset, acturum paenitentiam. 'hinc te' inquit 'solitudo, hinc orbitas, hinc generis interitus, hinc heres alienus excipiet, illinc perpetua sollicitudo, contextus querellarum, dotis exprobratio, adfinium graue supercilium, garrula socrus lingua, subsessor alieni matrimonii, incertus liberorum euentus'. non passus est iuuenem in contextu rerum asperarum quasi laetae materiae facere dilectum.
2e.1
Idem, cum Atheniensium scelerata dementia tristem de capite eius sententiam tulisset fortique animo et constanti uultu potionem ueneni e manu carnificis accepisset, admoto iam labris poculo, uxore Xanthippe inter fletum et lamentationem uociferante innocentem eum periturum, 'quid ergo?' inquit 'nocenti mihi mori satius esse duxisti?' inmensam illam sapientiam, quae ne in ipso quidem uitae excessu obliuisci sui potuit!
2e.2
Age quam prudenter Solo neminem, dum adhuc uiueret, beatum dici debere arbitrabatur, quod ad ultimum usque fati diem ancipiti fortunae subiecti essemus. felicitatis igitur humanae appellationem rogus consummat, qui se incursui malorum obicit.