Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 7

2e.1 Tempus deficiet domestica narrantem, quoniam imperium nostrum non tam robore corporum quam animorum uigore incrementum ac tutelam sui conprehendit. maiore itaque ex parte Romana prudentia in admiratione tacita reponatur alienigenisque huius generis exemplis detur aditus.
2e.1 Socrates, humanae sapientiae quasi quoddam terrestre oraculum, nihil ultra petendum a dis inmortalibus arbitrabatur quam ut bona tribuerent, quia ii demum scirent quid uni cuique esset utile, nos autem plerumque id uotis expeteremus, quod non inpetrasse melius foret: etenim densissimis tenebris inuoluta mortalium mens, in quam late patentem errorem caecas precationes tuas spargis! diuitias adpetis, quae multis exitio fuerunt: honores concupiscis, qui conplures pessum dederunt: regna tecum ipsa uoluis, quorum exitus saepe numero miserabiles cernuntur: splendidis coniugiis inicis manus; at haec ut aliquando inlustrant, ita nonnumquam funditus domos euertunt. desine igitur stulta futuris malorum tuorum causis quasi felicissimis rebus inhiare teque totam caelestium arbitrio permitte, quia qui tribuere bona ex facili solent, etiam eligere aptissime possunt.
2e.1 Idem expedita et conpendiaria uia eos ad gloriam peruenire dicebat, qui id agerent, ut, quales uideri uellent, tales etiam essent. qua quidem praedicatione aperte monebat ut homines ipsam potius uirtutem haurirent quam umbram eius consectarentur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi