Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 7

2e.16 Sed nescio an Hannonis excellentissimae prudentiae consilium: Magone enim Cannensis pugnae exitum senatui Poenorum nuntiante inque tanti successus fidem anulos aureos trium modiorum mensuram explentes fundente, qui interfectis nostris ciuibus detracti erant, quaesiuit an aliquis sociorum post tantam cladem a Romanis defecisset, atque ut audiuit neminem ad Hannibalem transisse, suasit protinus legati Romam, per quos de pace ageretur, mitterentur. cuius si sententia ualuisset, neque secundo Punico bello uicta Karthago neque tertio deleta foret.
2e.17 Ne Samnites quidem paruas poenas consimilis erroris pependerunt, quod Herenni Ponti salutare consilium neglexerant. qui auctoritate et prudentia ceteros praestans ab exercitu et duce eius filio suo consultus quidnam fieri de legionibus Romanis apud furcas Caudinas inclusis deberet, inuiolatas dimittendas respondit. postero die eadem de re interrogatus deleri eas oportere dixit, ut aut maximo beneficio gratia hostium emereretur aut grauissima iactura uires confringerentur. sed inprouida temeritas uictorum, dum utramque partem spernit utilitatis, sub iugum missas in perniciem suam accendit.
2e.18 Multis et magnis sapientiae exemplis paruulum adiciam. Cretes, cum acerbissima execratione aduersus eos, quos uehementer oderunt, uti uolunt, ut mala consuetudine delectentur optant modestoque uoti genere efficacissimum ultionis euentum reperiunt: inutiliter enim aliquid concupiscere et in eo perseueranter morari, exitio ea uicina dulcedo est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi