Kitap 7
2e.2
Idem, cum ex amicis quendam grauiter maerentem uideret, in arcem perduxit hortatusque est ut per omnes subiectorum aedificiorum partes oculos circumferret. quod ut factum animaduertit, 'cogita nunc tecum' inquit 'quam multi luctus sub his tectis et olim fuerint et hodieque uersentur et insequentibus saeculis sint habitaturi ac mitte mortalium incommoda tamquam propria deflere'. qua consolatione demonstrauit urbes esse humanarum cladium consaepta miseranda. idem aiebat, si in unum locum cuncti mala sua contulissent, futurum ut propria deportare domum quam ex communi miseriarum aceruo portionem suam ferre mallent. quo colligebat non oportere nos quae fortuito patiamur praecipuae et intolerabilis amaritudinis iudicare.
2e.3
Bias autem, cum patriam eius Prienen hostes inuasissent, omnibus, quos modo saeuitia belli incolumes abire passa fuerat, pretiosarum rerum pondere onustis fugientibus interrogatus quid ita nihil ex bonis suis secum ferret 'ego uero' inquit 'bona omnia mea mecum porto': pectore enim illa gestabat, non humeris, nec oculis uisenda, sed aestimanda animo. quae domicilio mentis inclusa nec mortalium nec deorum manibus labefactari queunt, et ut manentibus praesto sunt, ita fugientes non deserunt.
2e.4
Iam Platonis uerbis adstricta, sed sensu praeualens sententia, qui tum demum beatum terrarum orbem futurum praedicauit, cum aut sapientes regnare aut reges sapere coepissent.