Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 6

9e.5 Ad inuidiam usque Polycratis Samiorum tyranni abundantissimis bonis conspicuus uitae fulgor excessit, nec sine causa: omnes enim conatus eius placido excipiebantur itinere, spes certum cupitae rei fructum adprehendebant, uota nuncupabantur simul et soluebantur, uelle ac posse in aequo positum erat. semel dumtaxat uultum mutauit, perquam breui tristitiae salebra succussum, tunc cum admodum gratum sibi anulum de industria in profundum, ne omnis incommodi expers esset, abiecit. quem tamen continuo recuperauit capto pisce, qui eum deuorauerat. sed hunc, cuius felicitas semper plenis uelis prosperum cursum tenuit, Orontes Darii regis praefectus in excelsissimo Mycalensis montis uertice cruci adfixit, e qua putres eius artus et tabido cruore manantia membra atque illam laeuam, cui Neptunus anulum piscatoris manu restituerat, situ marcidam Samos, amara seruitute aliquamdiu pressa, liberis ac laetis oculis aspexit.
9e.6 Dionysius autem, cum hereditatis nomine a patre Syracusanorum ac paene totius Siciliae tyrannidem accepisset, maximarum opum dominus, exercituum dux, rector classium, equitatuum potens, propter inopiam litteras puerulos Corinthi docuit eodemque tempore tanta mutatione maiores natu ne quis nimis fortunae crederet magister ludi factus ex tyranno monuit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi