Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 6

8.7 Contentus essem huius exemplis generis, nisi unum me adicere admiratio facti cogeret. Antius Restio proscriptus a triumuiris, cum omnes domesticos circa rapinam et praedam occupatos uideret, quam maxime poterat dissimulata fuga se penatibus suis intempesta nocte subduxit. cuius furtiuum egressum seruos ab eo uinculorum poena coercitus inexpiabilique litterarum nota per summam oris contumeliam inustus curiosis speculatus oculis ac uestigia huc atque illuc errantia beniuolo studio subsecutus lateri uoluntarius comes adrepsit. quo quidem tam exquisito tamque ancipiti officio perfectissimum inexpectatae pietatis cumulum expleuerat: his enim, quorum felicior in domo status fuerat, lucro intentis ipse, nihil quam umbra et imago suppliciorum suorum, maximum esse emolumentum eius, a quo tam grauiter punitus erat, salutem iudicauit, cumque abunde foret iram remittere, adiecit etiam caritatem. nec hactenus beniuolentia processit, sed in eo conseruando mira quoque arte usus est: nam ut sensit cupidos sanguinis milites superuenire, amoto domino rogum extruxit eique egentem a se conprehensum et occisum senem superiecit. interrogantibus deinde militibus ubinam esset Antius manum rogo intentans ibi illum datis sibi crudelitatis piaculis uri respondit. quia ueri similia loquebatur, habita est uoci fides. quo euenit ut Antius tutam quaerendae incolumitatis occasionem adsequeretur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi