Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 6

8.5 Adiunxit se his cladibus C. Plotius Plancus Munatii Planci consularis et censorii frater. qui, cum a triumuiris proscriptus in regione Salernitana lateret, delicatiore uitae genere et odore unguenti occultam salutis custodiam detexit: istis enim uestigiis eorum, qui miseros persequebantur, sagax inducta cura abditum fugae eius cubile odorata est. a quibus conprehensi serui latentis multumque ac diu torti negabant se scire ubi dominus esset. non sustinuit deinde Plancus tam fideles tamque boni exempli seruos ulterius cruciari, sed processit in medium iugulumque gladiis militum obiecit. quod certamen mutuae beniuolentiae arduum dinosci facit utrum dignior dominus fuerit, qui tam constantem seruorum fidem experiretur, an serui, qui tam iusta domini misericordia quaestionis saeuitia liberarentur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi