Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 6

6.1 Cum Ptolomaeus rex tutorem populum Romanum filio reliquisset, senatus M. Aemilium Lepidum pontificem maximum, bis consulem, ad pueri tutelam gerendam Alexandriam misit, amplissimique et integerrimi uiri sanctitatem rei publicae usibus et sacris operatam externae procurationi uacare uoluit, ne fides ciuitatis nostrae frustra petita existimaretur. cuius beneficio regia incunabula conseruata pariter ac decorata incertum Ptolomaeo reddiderunt patrisne fortuna magis an tutorum maiestate gloriari deberet.
6.2 Speciosa illa quoque Romana fides. ingenti Poenorum classe circa Siciliam deuicta duces eius fractis animis consilia petendae pacis agitabant. quorum Hamilcar ire se ad consules negabat audere, ne eodem modo catenae sibi inicerentur, quo ab ipsis Cornelio Asinae consuli fuerant iniectae. Hanno autem, certior Romani animi aestimator, nihil tale timendum ratus maxima cum fiducia ad conloquium eorum tetendit. apud quos cum de fine belli ageret, et tribunus militum ei dixisset posse illi merito euenire quod Cornelio accidisset, uterque consul tribuno tacere iusso 'isto te' inquit 'metu, Hanno, fides ciuitatis nostrae liberat'. claros illos fecerat tantum hostium ducem uincire potuisse, sed multo clariores fecit noluisse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi