Kitap 6
5.1
Moenibus nostris et finitimis regionibus quae adhuc retuli , quod sequitur per totum terrarum orbem manauit. Timochares Ambraciensis Fabricio consuli pollicitus est se Pyrrum ueneno per filium suum, qui potionibus eius praeerat, necaturum. ea res cum ad senatum esset delata, missis legatis Pyrrum monuit ut aduersus huius generis insidias cautius se gereret, memor urbem a filio Martis conditam armis bella, non uenenis gerere debere. Timocharis autem nomen suppressit, utroque modo aequitatem amplexus, quia nec hostem malo exemplo tollere neque eum, qui bene mereri paratus fuerat, prodere uoluit.
5.2
Summa iustitia in quattuor quoque tribunis pl. eodem tempore conspecta est: nam cum L. Atratino, sub quo duce aciem nostram apud Verruginem a Volscis inclinatam cum ceteris equitibus correxerant, diem ad populum L. Hortensius collega eorum dixisset, pro rostris iurauerunt in squalore se esse, quoad imperator ipsorum reus esset, futuros: non sustinuerunt enim egregii iuuenes, cuius armati periculum uulneribus et sanguine suo defenderant, eius togati ultimum discrimen potestatis insignia retinentes intueri. qua iustitia mota contio actione Hortensium desistere coegit: nec se eo facto, quod sequitur, exhibuit.