Kitap 6
4e.4
Atque haec quidem et animi magnifici et prosperi status: illa uero, qua legati Lacedaemoniorum apud patrem eius miseram fortitudinis suae condicionem testati sunt, gloriosior quam optabilior: intolerabilibus enim oneribus ciuitatem eorum inplicanti, si quid morte grauius imperare perseueraret, mortem se praelaturos responderunt.
4e.5
Nec parum graue Spartani cuiusdam dictum, siquidem nobilitate et sanctitate praestans, sed in petitione magistratus uictus maximae sibi laetitiae esse praedicauit, quod aliquos patria sua se meliores uiros haberet. quo sermone repulsam honori adaequauit.
5.pr
Tempus est iustitiae quoque sancta penetralia adire, in quibus semper aequi ac probi facti respectus religiosa cum obseruatione uersatur et ubi studium uerecundiae, cupiditas rationi cedit nihilque utile, quod parum honestum uideri possit, ducitur. eius autem praecipuum et certissimum inter omnes gentes nostra ciuitas exemplum est.
5.1
Camillo consule Falerios circumsedente magister ludi plurimos et nobilissimos inde pueros uelut ambulandi gratia eductos in castra Romanorum perduxit. quibus interceptis non erat dubium quin Falisci deposita belli gerendi pertinacia tradituri se nostro imperatori essent. ea re senatus censuit ut pueri uinctum magistrum uirgis caedentes in patriam remitterentur. qua iustitia animi eorum sunt capti, quorum moenia expugnari non poterant: namque Falisci beneficio magis quam armis uicti portas Romanis aperuerunt.