Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 6

4.2 Nihilo segnior Scipionis Aemiliani aut in curia aut in contione grauitas. qui, cum haberet consortem censurae Mummium, ut nobilem, ita eneruis uitae, pro rostris dixit se ex maiestate rei publicae omnia gesturum, si sibi ciues uel dedissent collegam uel non dedissent.
4.2 Idem, cum Ser. Sulpicius Galba et Aurelius consules in senatu contenderent uter aduersus Viriathum in Hispaniam mitteretur, ac magna inter patres conscriptos dissensio esset, omnibus quonam eius sententia inclinaretur expectantibus, 'neutrum' inquit 'mihi mitti placet, quia alter nihil habet, alteri nihil est satis', aeque malam licentis imperii magistram iudicans inopiam atque auaritiam. quo dicto ut neuter in prouinciam mitteretur obtinuit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi