Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 6

2.9 Diphilus tragoedus, cum Apollinaribus ludis inter actum ad eum uersum uenisset, in quo haec sententia continetur, 'miseria nostra magnus est', directis in Pompeium Magnum manibus pronuntiauit, reuocatusque aliquotiens a populo sine ulla cunctatione nimiae illum et intolerabilis potentiae reum gestu perseueranter egit. eadem petulantia usus est in ea quoque parte, 'uirtutem istam ueniet tempus cum grauiter gemes'.
2.10 M. etiam Castricii libertate inflammatus animus. qui, cum Placentiae magistratum gereret, Cn. Carbone consule iubente decretum fieri, quo sibi obsides a Placentinis darentur, nec summo eius imperio obtemperauit nec maximis uiribus cessit: atque etiam dicente multos se gladios habere respondit 'et ego annos'. obstipuerunt tot legiones tam robustas senectutis reliquias intuentes. Carbonis quoque ira, quia materiam saeuiendi perquam exiguam habebat, paruulum uitae tempus ablatura, in se ipsa conlapsa est.
2.11 Iam Serui Galbae temeritatis plena postulatio, qui diuum Iulium consummatis uictoriis in foro ius dicentem in hunc modum interpellare sustinuit: 'C. Iuli Caesar, pro Cn. Pompeio Magno, quondam genero tuo, in tertio eius consulatu pecuniam spopondi, quo nomine nunc appellor. quid agam? dependam?' palam atque aperte ei bonorum Pompei uenditionem exprobrando ut a tribunali summoueretur meruerat. sed illud ipsa mansuetudine mitius pectus aes alienum Pompei ex suo fisco solui iussit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi