Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 5

1.11 M. etiam Antoni animus talis humanitatis intellectu non caruit: M. enim Bruti corpus liberto suo sepeliendum tradidit, quoque honoratius cremaretur, inici ei suum paludamentum iussit, iacentem hostem deposito aestimans odio: cumque interceptum a liberto paludamentum conperisset, ira percitus protinus in eum animaduertit hac ante praefatione usus: 'quid? tu ignorasti cuius tibi uiri sepulturam conmisissem'? fortem piamque eius uictoriam Philippii campi libenter uiderunt, sed ne ista quidem generosissimae indignationis uerba inuiti audierunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi