Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 5

10.pr Commemoratis patribus, qui iniurias filiorum patienter exceperunt, referamus eos, qui mortes aequo animo tolerarunt.
10.1 Horatius Puluillus, cum in Capitolio Ioui optimo maximo aedem pontifex dedicaret interque nuncupationem sollemnium uerborum postem tenens mortuum esse filium suum audisset, neque manum a poste remouit, ne tanti templi dedicationem interrumperet, neque uultum a publica religione ad priuatum dolorem deflexit, ne patris magis quam pontificis partes egisse uideretur. clarum exemplum, nec minus tamen inlustre quod sequitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi