Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 5

7.2 Non tam speciosa Caeseti equitis Romani sors patria, sed par indulgentia. qui ab Caesare omnium iam et externorum et domesticorum hostium uictore cum abdicare filium suum iuberetur, quod is tribunus pl. cum Marullo collega inuidiam ei tamquam regnum adfectanti fecerat, in hunc modum respondere sustinuit: 'celerius tu mihi, Caesar, omnes filios meos eripies quam ex his ego unum nota mea pellam'. habebat autem duos praeterea optimae indolis filios, quibus Caesar se incrementa dignitatis benigne daturum pollicebatur. hunc patrem tametsi summa diuini principis clementia tutum praestitit, quis tamen non humano ingenio maius ausum putet, quod cui totus terrarum orbis succubuerat non cessit?
7.3 Sed nescio an Octauius Balbus concitatioris et ardentioris erga filium beniuolentiae fuerit. proscriptus a triumuiris, cum domo postico clam esset egressus iamque fugae expeditum initium haberet, postquam filium intus trucidari falso clamore uiciniae accepit, ei se neci, quam euaserat, obtulit occidendumque militibus tradidit, pluris nimirum illud momentum, quo illi praeter spem incolumem uidere filium contigerat, quam salutem suam aestimans. miseros adulescentis oculos, quibus amantissimum sui patrem ipsius opera sic expirantem intueri necesse fuit!

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi