Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 5

1.pr Liberalitati quas aptiores comites quam humanitatem et clementiam dederim, quoniam idem genus laudis expetunt? quarum prima † inopia, proxima occupatione, tertia ancipiti fortuna praestatur, cumque nescias quam maxime probes, eius tamen commendatio praecurrere uidetur, cui nomen ex ipso numine quaesitum est.
1.1a Ante omnia autem humanissima et clementissima senatus acta referam. qui, cum Karthaginiensium legati ad captiuos redimendos in urbem uenissent, protinus his nulla pecunia accepta reddidit iuuenes numerum duum milium et septingentorum et xl trium explentis † simis rerum tantum hostium exercitum dimissum, tantam pecuniam contemptam, tot Punicis iniuriis ueniam datam: ipsos legatos obstipuisse arbitror ac secum dixisse 'o munificentiam gentis Romanae deorum benignitati aequandam! o etiam nostram legationem supra uota felicem! nam quod beneficium numquam dedissemus, accepimus.'
1.1b Illud quoque non paruum humanitatis senatus indicium est: Syphacem enim, quondam opulentissimum Numidiae regem, captiuum in custodia Tiburi mortuum publico funere censuit efferendum, ut uitae dono honorem sepulturae adiceret.
1.1b 8
1.1c consimilique clementia in Perse usus est: nam cum Albae, in quam custodiae causa relegatus erat, decessisset, quaestorem misit, qui eum publico funere efferret, ne regias reliquias iacere inhonoratas pateretur.
1 / 63 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi