Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 4

8.5 Illius uero Romanae liberalitatis caelestem spiritum nullae litterae satis dignis laudibus prosequentur: Philippo enim Macedoniae rege superato, cum ad Isthmicum spectaculum tota Graecia conuenisset, T. Quintius Flamininus tubae signo silentio facto per praeconem haec uerba recitari iussit: 'S. P. Q. R. et T. Quintius Flamininus imperator omnes Graeciae urbes, quae sub dicione Philippi regis fuerunt, liberas atque inmunes esse iubet.' quibus auditis maximo et inopinato gaudio homines perculsi primo ueluti non audisse se quae audierant credentes obticuerunt. iterata deinde pronuntiatione praeconis tanta caelum clamoris alacritate conpleuerunt, ut certe constet aues, quae superuolabant, adtonitas pauentesque decidisse. magni animi fuisset a tot captiuorum capitibus seruitutem detraxisse, quot tunc nobilissimis et opulentissimis urbibus populus Romanus libertatem largitus est.
8.5 Ad cuius maiestatem pertinet non solum quae ipse benigne tribuit, sed etiam quae alio tribuente sensit commemorari: ut enim illic meritae, ita hic redditae laudis conmendatio est.
8e.1 Hiero Syracusarum rex audita clade, qua Romani apud Trasimennum lacum erant adflicti, ccc milia modium tritici et cc hordei aurique ducenta et xl pondo urbi nostrae muneri misit. neque ignarus uerecundiae maiorum nostrorum, ne aurum nollent accipere, in habitum id Victoriae formauit, ut eos religione motos munificentia sua uti cogeret, uoluntate mittendi prius, iterum prouidentia cauendi ne remitteretur liberalis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi