Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 4

3.14 In illa quoque procella, quam C. Marius et L. Cinna rei publicae inflixerant, abstinentia populi Romani mirifica conspecta est: nam cum a se proscriptorum penates uulgi manibus diripiendos obiecissent, inueniri nemo potuit, qui ciuili luctu praedam peteret: unus enim quisque se ab his perinde ac si a sacris aedibus abstinuit. quae quidem tam misericors continentia plebis tacitum crudelium uictorum conuicium fuit.
3e.1 Ac ne eiusdem laudis commemorationem externis inuideamus, Pericles Atheniensium princeps, cum tragoediarum scriptorem Sophoclea in praetura collegam haberet, atque is publico officio una districtus pueri ingenui praetereuntis formam inpensioribus uerbis laudasset, intemperantiam eius increpans dixit praetoris non solum manus a pecuniae lucro, sed etiam oculos a libidinoso aspectu continentes esse debere.
3e.2 Sophocles autem aetate iam senior, cum ab eo quidam quaereret an etiam nunc rebus ueneriis uteretur, 'di meliora!' inquit: 'libenter enim istinc tamquam ex aliqua furiosa profugi dominatione'.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi