Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 4

3.4 Deinceps et his uacemus, quorum animus aliquo in momento † ponendi pecuniam numquam uacuit. Cn. Marcius patriciae gentis adulescens, Anci regis clara progenies, cui Corioli Volscorum oppidum capti cognomen adiecerunt, cum editis conspicuae fortitudinis operibus a Postumo Cominio consule accurata oratione apud milites laudatus omnibus donis militaribus et agri centum iugeribus et x captiuorum electione et totidem ornatis equis, centenario boum grege argentoque, quantum sustinere ualuisset, donaretur, nihil ex his praeter unius hospitis captiui salutem equumque, quo in acie uteretur, accipere uoluit. qua tam circumspecta animi moderatione nescias utrum maiore cum laude praemia elegerit an reiecerit.
3.5 M'. autem Curius, exactissima norma Romanae frugalitatis idemque fortitudinis perfectissimum specimen, Samnitium legatis agresti se in scamno adsidentem foco eque ligneo catillo cenantem—quales epulas apparatus indicio est—spectandum praebuit: ille enim Samnitium diuitias contempsit, Samnites eius paupertatem mirati sunt: nam cum ad eum magnum pondus auri publice missum attulissent, benignis uerbis inuitatus ut eo uti uellet, uultum risu soluit et protinus 'superuacuae' inquit, 'ne dicam ineptae legationis ministri, narrate Samnitibus M'. Curium malle locupletibus imperare quam ipsum fieri locupletem, atque istud ut pretiosum, ita malo hominum excogitatum munus refertote et mementote me nec acie uinci nec pecunia corrumpi posse'.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi