Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 4

1.pr Transgrediar ad saluberrimam partem animi, moderationem, quae mentes nostras inpotentiae et temeritatis incursu transuersas ferri non patitur. quo euenit ut reprehensionis morsu sit uacua et laudis quaestu sit opulentissima. itaque effectus suos in claris uiris recognoscat.
1.1 Atque ut ab incunabulis summi honoris incipiam, P. Valerius, qui populi maiestatem uenerando Publicolae nomen adsecutus est, cum exactis regibus imperii eorum uim uniuersam omniaque insignia sub titulo consulatus in se translata cerneret, inuidiosum magistratus fastigium moderatione ad tolerabilem habitum deduxit fasces securibus uacuefaciendo et in contione populo summittendo. numerum quoque eorum dimidia ex parte minuit ultro Sp. Lucretio collega adsumpto, ad quem, quia maior natu erat, priorem fasces transferri iussit. legem etiam comitiis centuriatis tulit, ne quis magistratus ciuem Romanum aduersus prouocationem uerberare aut necare uellet. ita, quo ciuitatis condicio liberior esset, imperium suum paulatim destruxit. quid quod aedes suas diruit, quia excelsiore loco positae instar arcis habere uidebantur, nonne quantum domo inferior, tantum gloria superior euasit?
1 / 56 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi