Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 3

7e.3 toih=|d' a)mfi\ gunaiki\ polu\n xro/non a)/lgea pa/sxein. adeone dextrae suae multum pictor adrogauit, ut ea tantum formae conprehensum crederet, quantum aut Leda caelesti partu edere aut Homerus diuino ingenio exprimere potuit?
7e.4 Phidias quoque Homeri uersibus egregio dicto adlusit: simulacro enim Iouis Olympii perfecto, quo nullum praestantius aut admirabilius humanae † fabricae manus, interrogatus ab amico quonam mentem suam dirigens uultum Iouis propemodum ex ipso caelo petitum eboris liniamentis esset amplexus, illis se uersibus quasi magistro usum respondit,
7e.4 h)=, kai\ kuane/h|sin e)p' o)fru/si neu=se *kroni/wn:
7e.4 a)mbro/siai d' a)/ra xai=tai e)perrw/santo a)/naktos
7e.4 krato\s a)p' a)qana/toio: me/gan d' e)le/licen *)/olumpon.
7e.5 Non patiuntur me tenuioribus exemplis diutius insistere fortissimi duces. si quidem Epaminondas, cum ei ciues irati sternendarum in oppido uiarum contumeliae causa curam mandarent,—erat enim illud ministerium apud eos sordidissimum— sine ulla cunctatione id recepit daturumque se operam ut breui speciosissimum fieret adseuerauit. mirifica deinde procuratione abiectissimum negotium pro amplissimo ornamento expetendum Thebis reddidit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi