Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 1

8.11 Sunt et illa miraculorum loco, quod deusto sacrario Saliorum nihil in eo praeter lituum Romuli integrum repertum est: quod Serui Tulli statua, cum aedis Fortunae conflagrasset, inuiolata mansit: quod Quintae Claudiae statua in uestibulo templi Matris deum posita bis ea aede incendio consumpta, prius P. Nasica Scipione et L. Bestia, iterum M. Seruilio L. Lamia consulibus, in sua basi flammis intacta stetit.
8.12 Aliquid admirationis ciuitati nostrae Acilii etiam Auiolae rogus adtulit, qui et a medicis et a domesticis mortuus creditus, cum aliquamdiu domi iacuisset, elatus, postquam corpus eius ignis corripuit, uiuere se proclamauit auxiliumque paedagogi sui—nam is solus ibi remanserat—inuocauit, sed iam flammis circumdatus fato subtrahi non potuit.
8.12 L. quoque Lamiae praetorio uiro aeque uocem fuisse super rogum constitit.
8e.1 Quae minus admirabilia fere Eris Pamphyli casus facit, quem Plato scribit inter eos, qui in acie ceciderant, X diebus iacuisse, biduoque post quam inde sublatus esset, inpositum rogo reuixisse ac mira quaedam tempore mortis uisa narrasse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi