Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 1

8.1 Item bello Macedonico P. Vatinius Reatinae praefecturae uir noctu urbem petens existimauit duos iuuenes excellentis formae albis equis residentes obuios sibi factos nuntiare die, qui praeterierat, Persen regem a Paulo captum. quod cum senatui indicasset, tamquam maiestatis eius et amplitudinis uano sermone contemptor in carcerem coniectus, postquam Pauli litteris illo die Persen captum apparuit, et custodia liberatus et insuper agro ac uacatione donatus est. Castorem uero et Pollucem etiam illo tempore pro imperio populi Romani excubuisse cognitum est, quo ad lacum Iuturnae suum equorumque sudorem abluentis uisi sunt, iunctaque fonti aedis eorum nullius hominum manu reserata patuit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi