Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 1

7e.10 Proximum somnium etsi paulo est longius, propter nimiam tamen euidentiam ne omittatur impetrat. duo familiares Arcades iter una facientes Megaram uenerunt, quorum alter se ad hospitem contulit, alter in tabernam meritoriam deuertit. is, qui in hospitio erat, uidit in somnis comitem suum orantem ut sibi coponis insidiis circumuento subueniret: posse enim celeri eius adcursu se inminenti periculo subtrahi. quo uiso excitatus prosiluit tabernamque, in qua is deuersabatur, petere conatus est. pestifero deinde fato eius humanissimum propositum tamquam superuacuum damnauit et lectum ac somnum repetiit. tunc idem ei saucius oblatus obsecrauit ut, quoniam uitae suae auxilium ferre neglexisset, neci saltem ultionem non negaret: corpus enim suum a caupone trucidatum tum maxime plaustro ferri ad portam stercore coopertum. tam constantibus familiaris precibus conpulsus protinus ad portam cucurrit et plaustrum, quod in quiete demonstratum erat, conprehendit cauponemque ad capitale supplicium perduxit.
8.pr Multa etiam interdiu et uigilantibus acciderunt perinde ac tenebrarum somnique nube inuoluta. quae, quia unde manauerint aut qua ratione constiterint dinoscere arduum est, merito miracula uocentur. quorum e magno aceruo in primis illud occurrit.
8.1 Cum apud lacum Regillum A. Postumius dictator et Tusculanorum dux Mamilius Octauius magnis uiribus inter se concurrerent ac neutra acies aliquamdiu pedem referret, Castor ac Pollux Romanarum partium propugnatores uisi hostiles copias penitus fuderunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi