Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 1

7e.5 Ne Cyrus quidem superior inuictae fatorum necessitatis paruulum argumentum est. cuius ortus ad imperium totius Asiae spectantis maternus auus Astyages duo praenuntios somnii frustra discutere temptauit, Mandanen filiam suam, quod in quiete uiderat urinam eius omnes Asiaticas gentes inundasse, non Medorum excellentissimo, ne in eius familiam regni decus transferretur, sed Persarum modicae fortunae uiro conlocando natumque Cyrum exponi iubendo, quia similiter quietis temporibus existimauerat genitali parte Mandanes enatam uitem eo usque creuisse, donec cunctas dominationis suae partes inumbraret: frustratus est enim se ipse nepotis felicitatem caelestium iudicio destinatam humanis consiliis inpedire conando.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi