Kitap 1
1e.4
In quam ne incideret Timasitheus Liparitanorum princeps † consilio sibi aliter atque uniuersae patriae utili prouidit exemplo: excepta namque in freto a ciuibus suis piraticam exercentibus magni ponderis aurea cratera, quam Romani Pythio Apollini decimarum nomine dicauerant, incitato ad eam partiendam populo, ut comperit
4e.2
Deiotaro uero regi omnia fere auspicato gerenti salutaris aquilae conspectus fuit, qua uisa abstinuit se ab eius tecti usu, quod nocte insequenti ruina solo aequatum est.
5.1
Ominum etiam obseruatio aliquo contactu religioni innexa est, quoniam non fortuito motu, sed diuina prouidentia constare creduntur. quae effecit ut urbe a Gallis disiecta, deliberantibus patribus conscriptis utrum Veios migrarent an sua moenia restituerent, forte eo tempore praesidio cohortibus redeuntibus centurio in comitio exclamaret 'signifer, statue signum, hic optime manebimus': ea enim uoce audita senatus accipere se omen respondit e uestigioque Veios transeundi consilium omisit. quam paucis uerbis de domicilio futuri summi imperii confirmata est condicio! credo indignum diis existimantibus prosperrimis auspiciis Romanum nomen ortum Veientanae urbis appellatione mutari inclitaeque uictoriae decus modo abiectae urbis ruinis infundi.