Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 9

40.14 iam strage hominum armorumque insignium campi repleri. ac primo pavidos Samnites castra sua accepere, deinde ne ea quidem retenta; captis direptisque ante noctem iniectus ignis.
40.15 dictator ex senatus consulto triumphavit, cuius triumpho longe maximam speciem captiva arma praebuere.
40.16 tantum magnificentiae visum in iis, ut aurata scuta dominis argentariarum ad forum ornandum dividerentur. inde natum initium dicitur fori ornandi ab aedilibus, cum tensae ducerentur.
40.17 et Romani quidem ad honorem deum insignibus armis hostium usi sunt; Campani ab superbia et odio Samnitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt Samnitiumque nomine conpellarunt. compellarunt.
40.18 eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quae et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili victoria dimicat.
40.19 ipsum oppidum — nam ad moenia victor accessit — cepisset, ni legati dedentes urbem exissent.
40.20 praesidio Perusiae inposito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore etiam quam dictator victoria triumphans urbem est invectus;
40.21 quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Valerium, est versum; quos populus proximis comitiis ingenti consensu consulem alterum, alterum praetorem declaravit.
41.1 Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus, Decius collega datur. [Valerius Ualerius praetor quartum creatus.] creatus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi