Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 9

26.10 postulabantur ergo nobiles homines appellantibusque tribunos nemo erat auxilio, quin nonina nomina reciperentur.
26.11 inde nobilitas, nec ii modo, in quos crimen intendebatur, sed universi simul negare nobilium id crimen esse, quibus si nulla obstetur fraude, pateat via ad honorem, sed hominum novorum.
26.12 ipsos adeo dictatorem magistrumque equitum reos magis quam quaesitores idoneos eius criminis esse intellecturosque ita id esse, simul magistratu abissent. Tum tum enim vero Maenius,
26.13 iam famae magis quam imperii memor, progressus in contionem ita verba fecit:
26.14 “et omnes ante actae vitae vos conscios habeo, Quirites, et hic ipse honos delatus ad me testis est innocentiae meae; neque enim, quod saepe alias, quia ita tempora postulabant rei publicae, qui bello clarissimus esset, sed qui maxime procul ab his coitionibus vitam egisset, dictator deligendus exercendis quaestionibus fuit.
26.15 sed quoniam quidam nobiles homines — qua de causa, vos existimare quam me pro magistratu quicquam inconpertum dicere melius est —
26.16 primum ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt, dein, postquam ad id parum potentes erant, ne causam dicerent, in praesidia adversariorum, appellationem et tribunicium auxilium,
26.17 patricii confugerunt, postremo repulsi inde — adeo omnia tutiora, quam ut innocentiam suam purgarent, visa — in nos inruerunt et privatis dictatorem poscere reum verecundiae non fuit, ut omnes di hominesque sciant ab illis etiam,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi