Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 9

21.3 duplex inde terror inlatus Romanis: hinc Samnis magno exercitu coacto ad eximendos obsidione socios haud procul castris Romanorum castra posuit; hinc Saticulani magno cum tumultu patefactis repente portis in stationes hostium incurrerunt.
21.4 inde pars utraque, spe alieni magis auxilii quam viribus freta suis, iusto mox proelio inito Romanos urgent, et quamquam anceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator habuit, quia et locum haud facilem ad circumveniendum cepit et diversa statuit signa. infestior tamen in erumpentes incessit
21.5 nec magno certamine intra moenia conpulit, tur tum totam aciem in Samnites obvertit.
21.6 ibi plus certaminis fuit.; fuit; victoria sicut sera, ita nec dubia nec varia fuit. fusi in castra Samnites extinctis nocte ignibus tacito agmine abeunt et spe abiecta Saticulae tuendae Plisticam ipsi, socios Romanorum, ut parem dolorem hosti redderent, circumsidunt.
22.1 anno circumacto bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio gestum est; consules novi, sicut superiores, Romae manserunt; Fabius ad accipiendum ah Aemilio exercitum ad Saticulam cum supplemento venit.
22.2 neque enim Samnites ad Plisticam manserant, sed, accitis ab domo novis militibus multitudine freti, castra eodem, quo antea, loco posuerant lacessentesque proelio Romanos avertere ab obsidione conabantur.
22.3 eo intentius dictator in moenia hostium versus id bellum tantum ducere, quo urbem oppugnabat; securior ab Samnitibus agere, stationibus modo oppositis, ne qua in castra vis fieret.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi