Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 9

9.14 sed neque vos tulissetis, nec nos spopondissemus, nec fas fuit alium rerum exitum esse, quam ut illi velut somnio laetiore, quam quod mentes eorum capere possent,
9.15 nequiquam eluderentur et nostrum exercitum eadem, quae inpedierat, fortuna expediret, vanam victoriam vanior inritam faceret pax, sponsio interponeretur, quae neminem praeter sponsorem obligaret.
9.16 quid enim vobiscum, patres conscripti, quid cuni cum populo Romano actum est? quis vos appellare potest, quis se a vobis dicere deceptum? hostis an civis? hosti nihil spopondistis, civem neminem spondere pro vobis iussistis.
9.17 nihil ergo vobis nec nobiscum est, quibus nihil mandastis, nec cum Samnitibus, cum quibus nihil egistis.
9.18 Samnitibus sponsores nos sumus rei satis locupletes in id, quod nostrum est, in id, quod praestare possumus, corpora nostra et animos: in haec saeviant, in haec ferrum, in haec iras acuant.
9.19 quod ad tribanos tribunos attinet, consulite, utrum praesens deditio eorum fieri possit an in diem differatur; nos interim, T. Veturi vosque ceteri, vilia haec capita luendae sponsioni feramus et nostro supplicio liberemus Romana arma.”
10.1 movit patres conscriptos cum causa tum auctor nec ceteros solum sed tribunos etiam plebei, ut se in senatus dicerent fore potestate.
10.2 magistratu inde se extemplo abdicaverunt traditique fetialibus cum ceteris Caudium ducendi.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi