Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 8

35.7 mecum, ut voles, reverteris in gratiam; populo Romano, cui vitam debes, nihil maius praestiteris, quam si hic tibi dies satis documenti dederit, ut bello ac pace pati legitima imperia possis.”
35.8 cum se nihil morari magistrum equitum pronuntiasset,
35.9 degressum eum templo laetus senatus, laetior populus, circumfusi ac gratulantes hinc magistro equitum hinc dictatori, prosecuti sunt, firmatumque imperium militare baud haud minus periculo Q. Fabi quam supplicio miserabili adulescentis Manli videbatur. Forte forte ita eo anno evenit,
35.10 ut, quotiescumque dictator ab exercitu recessisset, hostes in Samnio moverentur. ceterum in oculis exemplum erat Q. Fabius M. Valerio legato, qui castris praeerat, ne quam vim hostium magis quam trucem dictatoris iram timeret.
35.11 itaque frumentatores cum circumventi ex insidiis caesi loco iniquo essent, creditum vulgo est subveniri eis ab legato potuisse, ni tristia edicta exhorruisset.
35.12 ea quoque ira alienavit a dictatore militum animos, iam ante infensos, quod inplacabilis Q. Fabio fuisset et, quod suis precibus negasset, eius populo Romano veniam dedisset.
36.1 postquam dictator praeposito in urbe L. Papirio Crasso, magistro equitum Q. Fabio vetito quicquam pro magistratu agere, in castra rediit, neque civibus satis laetus adventus eius fuit nec hostibus quicquam attulit terroris.
36.2 namque postero die, seu ignari venisse dictatorem, seu, adesset an abesset, parvi facientes, instructa acie ad castra accesserunt. ceterum tantum momenti in uno viro L. Papirio fuit,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi