Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 8

22.5 ubi nunc Neapolis sita est; duabus urbibus populus idem habitabat. Cumis erant oriundi;
22.6 Cumani Chalcide Euboica originem trahunt. classe, qua advecti ab domo fuerant, multum in ora maris eius, quod accolunt, potuere, primo in insulas Aenariam et Pithecusas egressi, deinde in continentem ausi sedes transferre.
22.7 haec civitas cum suis viribus tur tum Samnitium infidae adversus Romanos societati freta, sive pestilentiae, quae Romanam urbem adorta nuntiabatur, fidens multa hostilia adversus Romanos agrum Campanum Falernumque incolentes fecit.
22.8 Igitur igitur L. Cornelio Lentulo Q. Publilio Philone iterum consulibus, fetialibus Palaepolim ad res repetendas missis, cum relatum esset a Graecis, gente lingua magis strenua quam factis, ferox responsum, ex auctoritate patrum populus Palaepolitanus bellum fieri iussit.
22.9 inter consules provinciis conparatis bello Graeci persequendi Publilio evenerunt;
22.10 Cornelius altero exercitu Samnitibus, si qua se moverent, oppositus. fama autem erat defectioni Campanorum inminentes adCapuam admoturos castra; ibi optumum visum Cornelio stativa habere.
23.1 ab utroque consule exiguam spem pacis cum Samnitibus esse certior fit senatus: Publilius duo milia Nolanorum militum et quattuor Samnitium, magis Nolanis cogentibus quam voluntate Graecorum, recepta Palaepoli scripserat Romam, Cornelius:
23.2 compertum sehabere dilectum indictum a magistratibus universumque Samnium erectum ac vicinos populos, Privernatem Fundanumque et Formianum, baud haud ambigue sollicitari.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi