Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 8

20.9 de senatu Privernate ita decretum, ut, qui senator Priverni post defectionem ab Romanis mansisset, trans Tiberim lege eadem, qua Veliterni, habitaret.
20.10 His ita decretis usque ad triumphum Plauti silentium de Privernatibus fuit; post triumphum consul necato Vitruvio sociisque eius noxae apud satiatos iam suppliciis nocentium tutam mentionem de Privernatibus ratus
20.11 “quoniam auctores defectionis” inquit “meritas poenas et ab dis inmortalibus et a vobis habent, patres conscripti, quid placet de innoxia multitudine fieri? equidem,
20.12 etsi meae partes exquirendae magis sententiae quam dandae sunt, tamen, cum videam Privernates vicinos Samnitibus esse, unde nunc nobis incertissima pax est, quam minimum irarum inter nos illosque relinqui velim.”
21.1 cum ipsa per sese res anceps esset, prout cuiusque ingenium erat atrocius mitiusve suadentibus, tum incertiora omnia unus ex Privernatibus legatis fecit, magis condicionis, in qua natus esset, quam praesentis necessitatis memor,
21.2 qui interrogatus a quodam tristioris sententiae auctore, quam poenam meritos Privernates censeret, “eam” inquit, “quam merentur qui se libertate dignos censent.”
21.3 cuius cum feroci responso infestiores factos videret consul eos, qui ante Privernatium causam inpugnabant, ut ipse benigna interrogatione mitius responsum eliceret, “quid?
21.4 si poenam” inquit “remittimus vobis, qualem nos pacem vobiscum habituros speremus?” “si bonam dederitis” inquit, “et fidam et perpetuam;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi