Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 8

16.1 insequens annus, L. Papirio Crasso K. Duillio consulibus, Ausonum magis novo quam magno bello fuit insignis.
16.2 ea gens Gales Cales urbem incolebat; Sidicinis finitimis arma coniunxerat unoque proelio baud haud sane memorabili duorum populorum exercitus fusus propinquitate urbium et ad fugam pronior et in fuga ipsa tutior fuit.
16.3 nec tamen omissa eius belli cura patribus, quia totiens iam Sidicini aut ipsi moverant bellum aut moventibus auxilium tulerant aut causa armorum fuerant.
16.4 itaque omni ope adnisi sunt, ut maximum ea tempestate imperatorem M. Valerium Corvum consulem quartum facerent;
16.5 collega additus Corvo M. Atilius Regulus; et ne forte casu erraretur, petitum ab consulibus, ut extra sortem Corvi ea provincia esset. exercitu victore a superioribus consulibus accepto,
16.6 ad Gales Cales , unde bellum ortum erat, profectus cum hostes ab superioris etiam certaminis memoria providos clamore atque impetu primo fudisset, moenia ipsa oppugnare est adgressus.
16.7 et militum quidem is erat ardor, ut iam inde cum scalis succedere ad muros vellent evasurosque contenderent;
16.8 Corvus, quia id arduum factu erat, labore militum potius quam periculo peragere inceptum voluit. itaque aggerem et vineas egit turresque muro admovit, quarum usum forte oblata opportunitas praevertit.
16.9 namque M. Fabius, captivs captiuus Romanus, cum per neglegentiam custodum festo die vinculis ruptis per murum inter opera Romanorum, religata ad pinnam muri reste suspensus,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi