Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 7

5.7 et prae se deinde tulit ea vi subactum se incepto destitisse. nec perinde ut maluisset plebes sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo potestatem fieri, ita aegre habuit filium id pro parente ausum; eoque id laudabilius erat, quod animum eius tanta acerbitas patria nihil a pietate avertisset. itaque non patri modo remissa causae dictio est,
5.8 sed ipsi etiam adulescenti ea res honori fuit,
5.9 et, cum eo anno primum placuisset tribunos militum ad legiones suffragio fieri — nam antea, sicut nunc, quos Rufulos vocant, imperatores ipsi faciebant — , secundum in sex locis tenuit, nullis domi militiaeque ad conciliandam gratiam meritis, ut qui rure et procul coetu hominum iuventam egisset.
6.1 eodem anno, seu motu terrae seu qua vi alia, forum medium ferme specu vasto conlapsum in inmensam altitudinem dicitur;
6.2 neque earn eam voraginem coniectu terrae, cum pro se quisque gereret, expleri potuisse, priusquam deum monitu quaeri coeptum, quo plurimum populus Romanus posset:
6.3 id enim illi loco dicandum vates canebant, si rem publicam Romanam perpetuam esse vellent. tur tum M. Curtium, iuvenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes, an ullum magis Romanum bonum quam arma virtusque esset, et silentio facto templa deorum inmortalium,
6.4 quae foro inminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc in caelum, nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes porrigentem se devovisse;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi