Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 7

37.17 turn tum in castra hostium reditum ibique omnis praeda militi data.
38.1 huius certaminis fortuna et Faliscos, cum in indutiis essent, foedus petere ab senatu coegit et Latinos iam exercitibus conparatis ab Romano in Paelignum vertit bellum.
38.2 neque ita rei gestae fama Italiae se finibus tenuit, sed Carthaginienses quoque legatos gratulatum Romam misere cum coronae aureae dono, quae in Capitolio in Iovis cella poneretur. fuit pondo viginti quinque.
38.3 consules ambo de Samnitibus triumpharunt sequente Decio insigni cum laude donisque, cum incondito militari ioco baud haud minus tribuni celebre nomen quam consulum esset.
38.4 Campanorum deinde Suessulanorumque auditae legationes, precantibusque datum, ut praesidium eo in hiberna mitteretur, quo Samnitium excursiones arcerentur.
38.5 iam tur tum minime salubris militari disciplinae Capua instrumento omnium voluptatium delenitos militum animos avertit a memoria patriae inibanturque consilia in hibernis eodem scelere adimendae Campanis Capuae, per quod illi ear eam antiquis cultoribus ademissent:
38.6 neque inmerito suum ipsorum exemplum in eos versurum. cur autem potius Campani agrum Italiae uberrimum, dignam agro urbem, qui nec se nec sua tutari possent, quam victor exercitus haberet, qui suo sudore ac sanguine inde Samnites depulisset?
38.7 an aequum esse, dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate perfrui, se militando fessos in pestilenti atque arido circa urbem solo luctari aut in urbe insidentem tabem crescentis in dies faenoris pati?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi