Kitap 7
34.13
tur tum centurionibus ad se vocatis: “quaenam illa inscitia belli ac pigritia est, aut quonam modo isti ex Sidicinis Campanisque victoriam pepererunt? hue huc atque illuc signa moveri ac modo in unum conferri, modo diduci videtis; opus quidem incipit nemo, cum iam circumdati vallo potuerimus esse. tum vero nos similes istorum simus, si diutius hic moremur, quam commodum sit.
34.14
agitedum, ite mecum, ut, dum lucis aliquid superest, quibus locis praesidia ponant, qua pateat hinc exitus, exploremus.”
34.15
haec omnia sagulo gregali amictus centurionibus item manipularium militum habitu ductis, ne ducem circumire hostes notarent, perlustravit.
35.1
Vigiliis deinde dispositis ceteris omnibus tesseram dari iubet, ubi secundae vigiliae bucina datum signum esset, armati cum silentio ad se convenirent.
35.2
quo ubi, sicut edictum erat, taciti convenerunt: “hoc silentium, milites,” inquit “omisso militari adsensu in me audiendo servandum est. ubi sententiam meam vobis peregero, turn tum quibus eadem placebunt in dextram partem taciti transibitis; quae pars maior erit, eo stabitur consilio.
35.3
nunc, quae mente agitem, audite. non fuga delatos nec inertia relictos hic vos circumvenit hostis; virtute cepistis locum, virtute hinc oportet evadatis.
35.4
veniendo huc exercitum egregium populo Romano servastis; erumpendo hinc vosmet ipsos servate; digni estis, qui pauci pluribus opem tuleritis, ipsi nullius auxilio egueritis.