Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 7

33.6 Samnitibus ferociam augebant novae res gestae et paucos ante dies geminata victoria, Romanis contra quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis victoria;
33.7 utrisque tamen novus hostis curam addebat. pugna indicio fuit, quos gesserint animos; namque ita conflixerunt, ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies. tur tum consul trepidationem iniciendam ratus,
33.8 quando vi pelli non poterant, equitibus inmissis turbare prima signa hostium conatur.
33.9 quos ubi nequiquam tumultuantes in spatio exiguo volvere turmas vidit nec posse aperire in hostes viam,
33.10 revectus ad antesignanos legionum cum desiluisset ex equo, “nostrum” inquit “peditum illud, milites, est opus; agitedum, ut me videritis, quacumque incessero in aciem hostium, ferro viam facientem, sic pro se quisque obvios sternite; illa omnia, qua nunc erectae micant hastae, patefacta strage vasta cernetis.”
33.11 Vix haec dicta dederat, cum equites consulis iussu discurrunt in cornua legionibusque in mediam aciem aperiunt viam. primus omnium consul invadit hostem et, cum quo forte contulit gradum, obtruncat.
33.12 hoc spectaculo accensi dextra laevaque ante se quisque memorandum proelium cient; stant obnixi Samnites, quamquam plura accipiunt quam inferunt vulnera. aliquamdiu iam pugnatum erat,
33.13 atrox caedes circa signa Samnitium, fuga ab nulladum parte erat; adeo morte sola vinci destinaverant animis.
33.14 itaque Romani, cur cum et fluere iam lassitudine vires sentirent et diei baud haud multum superesse, accensi ira concitant se in hostem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi