Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 7

30.10 si defenditis, vestri, si deseritis, Samnitium erimus; Capuam ergo et Campaniam omnem vestris an Samnitium viribus accedere malitis, deliberate.
30.11 omnibus quidem, Romani, vestram misericordiam vestrumque auxilium aequum est patere, iis tamen maxime, qui, fidem suam inplorantibus aliis auxilium dum supra vires suas praestant, iopes omnes ipsi in hanc necessitatem venerunt.
30.12 quamquam pugnavimus verbo pro Sidicinis, re pro nobis, cum videremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium peti et, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum illud incendium esse.
30.13 nec enim nunc, quia dolent iniuriam acceptam Samnites, sed quia gaudent oblatam sibi esse causam, oppugnatum nos veniunt.
30.14 an, si ultio irae haec et non occasio cupiditatis explendae esset, parum fuit, quod semel in Sidicino agro, iterum in Campania ipsa legiones nostras cecidere?
30.15 quae est ista tam infesta ira, quam per duas acies fusus sanguis explere non potuerit? adde huc populationem agrorum, praedas hominum atque pecudum actas, incendia villarum ac ruinas, omnia ferro ignique vastata;
30.16 hiscine ira expleri non potuit? sed cupiditas explenda est. ea ad oppugnandam Capuam rapit;
30.17 aut delere urbem pulcherrimam aut ipsi possidere volunt. sed vos potius, Romani, beneficio vestro occupate ear, quam illos habere per maleficium sinatis. non loquor apud recusantem iusta bella populum; sed tamen, si ostenderitis auxilia vestra, ne bello quidem arbitror vobis opus fore.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi