Kitap 7
21.4
quorum taedio patres L. Cornelium Scipionem interregem concordiae causa observare legem Liciniam comitiis consularibus iusseres. iussere. P. Valerio Publicolae datus e plebe collega C. Marcius Rutilus.
21.5
inclinatis semel in concordiam animis novi consules faenebrem quoque rem, quae distinere una animos videbatur, levare adgressi solutionem alieni aeris in publicam curam verterunt quinqueviris creatis, cqups quos mensarios ab dispensatione pecuniae appellarunt.
21.6
meriti aequitate curaque sunt, ut per omnium annalium monumenta celebres nominibus essent; fuere autem C. Duillius, P. Decius Mus, M. Papirius, Q. Publilius et T. Aemilius.
21.7
qui rem difficillimam tractatu et plerumque parti utrique, semper certe alteri gravem cum alia moderatione tur tum inpendio magis publico quam iactura sustinuerunt.
21.8
tarda enim nomina et inpeditiora inertia debitorum quam facultatibus aut aerarium mensis cum aere in foro positis dissolvit, ut populo prius caveretur, aut aestimatio aequis rerum pretiis liberavit, ut non modo sine iniuria sed etiam sine querimoniis partis utriusque exhausta vis ingens aeris alieni sit. Terror terror inde vanus belli Etrusci,
21.9
cum coniurasse duodecim populos fama esset, dictatorem dici coegit; dictus in castris — eo enim ad consules missum senatus consultum est — C. Iulius, cui magister equitum adiectus L. Aemilius. ceterum foris tranquilla omnia fuere.
22.1
temptatum domi per dictatorem, ut ambo patricii consules crearentur, rem ad interregnum perduxit.