Kitap 7
1.1
annus hic erit insignis novi hominis consulatu, insignis novis duobus magistratibus, praetura et curuli aedilitate. hos sibi patricii quaesivere honores pro concesso plebi altero consulatu.
1.2
plebes consulatum L. Sextio, cuius lege partus erat, dedit; patres praeturam Sp. Furio M. f. Camillo, aedilitatem Cn. Quinctio Capitolino et P. Cornelio Scipioni, suarum gentium viris, gratia campestri dederunt. L. Sextio collega ex patribus datus L. Aemilius Mamercinus.
1.3
principio anni et de Gallis, quos primo palatos per Apuliam congregari iam fama erat, et de Hernicorum defectione agitata mentio.
1.4
cum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum ac iustitio simile otium fuit,
1.5
nisi quod, non patientibus tacitum tribunis, quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus curulibus sellis praetextatos tamquam consules sedentes nobilitas sibi sumpsisset,
1.6
praetorem quidem etiam iura reddentem et collegam consulibus atque iisdem auspiciis creatum, verecundia inde inposita est senatui ex patribus iubendi aediles curules creari. primo, ut alternis annis ex plebe fierent, convenerat; postea promiscuum fuit. inde L. Genucio
1.7
et Q. Servilio consulibus et ab seditione et a bello quietis rebus, ne quando a metu ac periculis vacarent, pestilentia ingens orta.