Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 6

42.4 cum praeter Velitrarum obsidiouem, tardi magis rem exitus quam dubii, quietae externae res Romanis essent, fama repens belli Gallici allata perpulit civitatem, ut M. Furius dictator quintum diceretur. is T. Quinctium Poenum magistrum equitum dixit.
42.5 Bellatum bellatum cum Gallis eo anno circa Anienem flumen auctor est Claudius inclitamque in ponte pugnam, qu. qua T. Manlius Gallum, cum quo provocatus manus conseruit, in conspectu duorum exercituum caesum torque spoliavit, tum pugnatam.
42.6 pluribus auctoribus magis adducor, ut credam decem haud minus post annos ea acta, hoc autem anno in Albano agro cum Gallis dictatore M. Furio signa conlata. Nec nec dubia nec difficilis Romanis,
42.7 quamquam ingentem Galli terrorem memoria pristinae cladis attulerant, victoria fuit. multa milia barbarorum in acie, multa captis castris caesa;
42.8 palati alii Apuliam maxime petentes cum fuga se longinqua, tur tum quod passim eos simul pavor errorque distulerant, ab hoste sese tutati sunt. dictatori consensu patrum plebisque triumphus decretus.
42.9 Vixdum uixdum perfunctum eum bello atrocior domi seditio excepit; et per ingentia certamina dictator senatusque victus, ut rogationes tribuniciae acciperentur; et comitia consulum adversa nobilitate habita, quibus L. Sextius de plebe primus consul factus.
42.10 et ne is quidem finis certaminum fuit. quia patricii se auctores futuros negabant,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi