Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 6

40.10 obsecro vos, Tarquinii tribuni plebis, putate me ex media contione unum civem succlamare: “bona venia vestra liceat ex his rogationibus legere, quas salubres nobis censemus esse,
40.11 antiquare alias;” “non” inquit “licebit, ut de faenore atque agris, quod ad vos omnes pertinet, iubeas, et hoc portenti non fiat in urbe Romana, uti L. Sextium atque hunc C. Licinium consules, quod indignaris, quod abominaris, videas; aut omnia accipe, aut nihil fero.”
40.12 ut si quis ei, quem urgeat fames, venenum ponat cum cibo et aut abstinere eo, quod vitale sit, iubeat aut mortiferum vitali admisceat. ergo si esset libera haec civitas, non tibi frequentes succlamassent: “abi hinc cum tribunatibus ac rogationibus tuis!” quid? si tu non tuleris, quod commodum est populo accipere, nemo erit, qui ferat?
40.13 illud si quis patricius, si quis — quod illi volunt invidiosius esse Claudius diceret: “aut omnia accipite, aut nihil fero,” quis vestrum, Quirites, ferret?
40.14 numquamne vos res potius quam auctores spectabitis, sed omnia semper, quae magistratus ille dicet, secundis auribus, quae ab nostrum quo dicentur, adversis accipietis?
40.15 at hercule sermo est minime civilis; quid? rogatio qualis est, quam a vobis antiquatam indignantur? sermoni, Quirites, simillima. “consules” inquit, “rogo, ne vobis, quos velitis, facere liceat.”
40.16 an aliter rogat, qui utique alterum ex plebe fieri consulem iubet nec duos patricios creandi potestatem vobis permittit?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi