Kitap 6
18.8
ne fortuna mea desit, videte. ipse vindex vester, ubi visum inimicis est, nullus repente fui; et vidistis in vincula duci universi eum, qui a singulis vobis vincula depuleram.
18.9
quid sperem, si plus in me audeant inimici? an exitum Cassi Maelique expectem? bene facitis, quod abominamini: “di prohibebunt haec;” sed numquam propter me de caelo descendent; vobis dent earn mentem oportet, ut prohibeatis, sicut mihi dederunt armato togatoque, ut vos a barbaris hostibus, a superbis defenderem civibus.
18.10
tam parvus animus tanti populi est, ut semper vobis auxilium adversum inimicos satis sit, nec ullum, nisi quatenus imperari vobis sinatis, certamen adversus patres noritis? nec hoc natura insitum vobis est, sed usu possidemini.
18.11
cur enim adversus externos tantum animorum geritis, ut imperare illis aequum censeatis? quia consuestis cum eis pro imperio certare, adversus hos temptare magis quam tueri libertatem.
18.12
tamen, qualescumque duces habuistis, qualescumque ipsi fuistis, omnia adhuc, quantacumque petistis, obtinuistis seu vi seu fortuna vestra. tempus est iam maiora conari. experimini modo et vestram felicitatem et me,
18.13
ut spero, feliciter expertum; minore negotio qui imperet patribus inponetis quam qui resisterent imperantibus inposuistis.
18.14
solo aequandae sunt dictaturae consulatusque, ut caput attollere Romana plebes possit. proinde adeste; prohibete ius de pecuniis dici; ego me patronum profiteor plebis, quod mihi cura mea et fides nomen indidit;