Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 6

17.5 et quem prope caelestem, cognomine certe Capitolini Iovi parem fecerint, eum pati vinctum in carcere, in tenebris obnoxiam carnificis arbitrio ducere animam? adeo in uno omnibus satis auxilii fuisse, nullam opem in tam multis uni esse?
17.6 iam ne nocte quidem turba ex eo loco dilabebatur refracturosque carcerem minabantur, cum remisso eo, quod erepturi erant, ex senatus consulto Manlius vinclis liberator. quo facto non seditio finita, sed dux seditioni datus est.
17.7 per eosdem dies Latinis et Hernicis, simul colonis Circeiensibus et a Velitris, purgantibus se Volsci crimine belli captivosque repetentibus, ut suis legibue legibus in eos animadverterent, tristia responsa reddita, tristiora colonis, quod cives Romani patriae oppugnandae nefanda consilia inissent.
17.8 non negatum itaque tantum de captivis, sed, in quo ab sociis tamen temperaverant, denuntiatum senatus verbis, facesserent propere ex urbe ab ore atque oculis populi Romani, ne nihil eos legationis ius, externo non civi conparatum, tegeret.
18.1 Recrudescente Manliana seditione sub exitum anni comitia habita, creatique tribuni militum consulari potestate Ser. Cornelius Maluginensis iterum, P. Valerius Potitus iterum, M. Furius Camillus quintum, Ser, Sulpicius Rufus iterum, C. Papirius Crassus, T. Quinctius Cincinnnatus Cincinnatus iterum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi