Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 6

8.8 signo deinde receptui dato nox insecuta qnietis quietis Romanis perfecit bellum. Latini namque et Hernici relictis Volscis domos profecti sunt malis consiliis pares adepti eventus;
8.9 Volsci, nbi ubi se desertos ab eis videre, quorum fiducia rebellaverant, relictis castris moenibus Satrici se includunt. quos primo Camillus vallo circumdare et aggere atque operibus oppugnare est adortus.
8.10 quae postquam nulla eruptione impediri videt, minus esse animi ratus in hoste, quam ut in eo tam lentae spei victoriam expectaret, cohortatus milites, “ne tamqnam tamquam Veios oppugnantes in opere longinquo sese tererent: victoriam in manibus esse,” ingenti militum alacritate moenia undique adgressus scalis oppidum cepit. Volsci abiectis armis sese dediderunt.
9.1 ceterum animus ducis rei maiori, Antio, inminebat:
9.2 id caput Volscorum, earn eam fiisse fuisse originem proximi belli. sed quia nisi magno apparatu, tormentis machinisque, tam valida urbs capi non poterat, relicto ad exercitum collega Romam est profectus, ut senatum ad excidendum Antium hortaretur.
9.3 inter sermonem eius — credo rem Antiatem diuturniorem manere dis cordi fuisse — legati ab Nepete ac Sutrio auxilium adversus Etruscos petentes veniunt, brevem occasionem esse ferendi auxilii memorantes.
9.4 eo vim Camilli ab Antio fortuna avertit. namque cum ea loca opposita Etruriae et velut claustra inde portaeque essent, et illis occupandi ea, cum quid novi molirentur, et Romanis recuperandi tuendique cura erat. igitur senatui cum Camillo agi placuit,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi