Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 5

5.10 cum, si laxamentum dederis, maior frequentiorque legatio itura sit, cum id, quod nunc offendit Etruscos, rex creatus Veis, mutari spatio interposito possit vel consensu civitatis, ut eo reconcilient Etruniae Etruriae animos, vel ipsius voluntate regis, qui obstare regnum suum saluti civium nolit?
5.11 videte, quot res quam inutiles sequantur illam viam consilii, iactura operum tanto labore factorum, vastatio inminens fnium finium nostrorum, Etruscum bellum pro Veiente concitatum. haec sunt,
5.12 tribuni, consilia vestra, non hercule dissimilia ac si quis aegro, qui curari se fortiter passus extemplo convalescere possit, cibi gratia praesentis aut potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum efficiat.
6.1 si, me dius fidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certe militiae plurimum intererat insuescere militem nostrum non solum parta victoria frui,
6.2 sed, si etiam res lentior sit, pati taedium et quamvis serae spei exitum expectare et, si non sit aestate perfectum bellum, hiemen hiemem opperiri nec, sicut aestivas aves, statim autumno tecta ac recessus circumspicere.
6.3 obsecro vos, venandi studium ac voluptas homines per nives ac pruinas in montes silvasque rapit; belli necessitatibus ear eam patientiam non adhibebimus, quam vel lusus ac voluptas elicere solet?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi